Latin
NVM ET SCIENTIARVM DISTINCTIONEM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 209
Unproofread scanNot analysed yet
Surrexerunt enim aduersus illos, nominum &Praedicamentorum Decoctores, conquerentes uniuersas Naturae &doctrinarum leges hoc pacto confundi, causarum effectuumque discrimina inconsideratè negligi, Qualitates in Substantia collocari sacrilego ausu. Morbum enim cum Diathesis sit, in Praedicamento Qualitatis contineri: ibique Differentias, Species &totam oeconomiam possidere, eos uerò, humores crassos, lapides (substantias planè) morbos nominare. Hinc quaestiones nouae in Medicinam introductae sunt de causa Continente morborum, &subtilitatibus alatis, quas nulla mentis celeritas assequi posset, omnia repleta. Etenim quia sensuu testimonia urgebant priores, subtili celeritate opus fuit, si à rerum tam manifesta euidentia abstrahi deberent. Ita enim Praestigiatores, ubi sensus fallere uolunt, peregrinis obiectis &insueta celeritate utuntur. Quocirca, quia inter causas Continentes morborum &laesas actiones, in rebus ipsis nihil inuenire poterant, quod intercederet, cuius interuentu morbi ipsi à causis Continentibus rectè distinguerentur, nomina quaedam interposuerunt subtilitatibus confestim comitata. Inter albugineam &lapillosam mucilaginem ante pupillam collocatam, ac uidendi functionem impeditam, sensuum iudicio nulla causa effectui propinquior interuenire uidebatur, &rationis consensus (si praecipuę Indicationes curatiuę à morbis ipsis sumuntur) accessit. Ablatio enim illius materiei principatum obtinet in curatione praedicti morbi.