Latin
NVM ET SCIENTIARVM DISTINCTIONEM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 210
Unproofread scanNot analysed yet
At uerò posteriores, Obstructionis nomen interposuerunt: humorem illum lapideum uel corneum causam esse, Obstructionem verò morbum; immemores quòd hoc pacto morbum ex causarum ordine excluderent. De coeteris idem fuit iudicium. Calculum enim in uesica, Continentem esse causam, Obstructionem uerò morbum. Sic mucilaginosum &crassum humorem in uenis Mesenterij impactum, Continentem esse morbi causam, Obstructionem uerò morbum, &c. Alioquin uidebantur tales morbi in numero esse, &,si numerarentur, Substantias ponere. Obstructiones autem cauitatum, &meatuum praeuaricationes, ad Qualitatem commodè reducebantur. Sed planè ridiculi sunt. Nec enim Praedicamenta intelligunt, neque Generum &Specierum ordinationes instituere sciunt. Etenim si aliquid agit morbus, in causarum numero procul dubio recipietur, siue Relationis siue Qualitatis labyrintho claudatur. In causis uerò ordinationem Generum &Specierum non animaduerterunt. Sanè quòd remotissimum est ab effectu producendo, Generis rationem obtinet, quod uerò proximum, Indiuiduę Speciei. Effectus enim ipsi, in hac coordinatione, Indiuiduorum rationem gerunt.