Latin
NVM ET SCIENTIARVM DISTINCTIONEM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 211
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque alpium lapides &montes Auerniae Transcendentia sunt hoc loco: quorum metu deterritos fuisse illos arbitror, qui lapides in uesica, renibus, intestinis, &similes Substantias à morborum catalogo excluserunt, ne fortè lapidum tam immensa copia, taedia &aerumnas Medicis in aeuum pareret. Mucillagines uerò lapideę, tartareae, bolares, vel secundum Galeni lyram, pituitosae &melancholicae, quae in leguminibus, frumentis, aqua, uino, cereuisia, carnibus, &c. continentur, Genera generalissima. Horum usu, frustrata separatione &expulsione in corporibus coaceruatae mucilagines uiscidae, siue in uentriculo, siue in intestinis, siue in mesaraicis uenis, siue in hepate, siue in renibus, siue in uesica, siue in alia quacumque tandem cauitate, Genera sunt sub alterna: ubi uerò exaltantur, &copia ac qualitate meatus obstruunt, symptomatumque pernicie hominibus innotescunt, Species sunt Indiuiduae &postremę: actiones uerò laesae uel impeditę Indiuidua sunt, in harum causarum progressione. Itaque inaequalis fuit sors Generum &Specierum in hac coordinatione. Species enim &Genera subalterna, quamuis in corpore continebantur, nihiloninus quia latitabant, nec sensibilem aliquam affectionem Atomistis in corpore demonstrarunt, nominum priuata insignia amiserunt, &causarum Antecedentium collegio ascripta sunt. Indiuiduae autem Species uel infimae, ultimae, proximae (quomodocunque appellare libuerit) quia corpoream affectionem ostendunt manifesta actionum laesione conspicuam, Obstructionis nomen à similitudine obtinuerunt. Putabant enim Atomistae, materias omnes obstruentes mortuas esse, nec alijs causis symptomatum calamitates ascribere poterant, nisi quia corporea mole transitus humorum impedirentur. Quorum errores manifestius postea detegemus: nunc enim Logici sumus.