Latin
NVM ET SCIENTIARVM DISTINCTIONEM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 227
Unproofread scanNot analysed yet
Suntque impuritates illae, de quibus antea diximus, quę separantur &consuetis uijs expelluntur, quousque omnia in corpore rectè administrantur. Subijciuntur enim alimenta spiritibus mechanicis humani corporis, &facili obedientia, resolutiones, separationes, expulsiones ac similes dispensationes admittunt. Quę enim potentioribus tincturis pollent, neque gubernationi nostrorum Mechanicorum subijciuntur, legesque pręparationum aspernantur, non alimenta, sed medicamenta, cibi medicamentosi, interdum uenena existunt: quorum usu, morbi subitò in corpore generantur. Alimenta uerò consentanea; quamuis &ipsa facultates medicamentosas, morbidas, uenenatas, admixtas habeant: nihilominus admixtione benigniorum temperatae, resolutae &separatae, expelluntur: quemadmodum in facultatum naturalium administratione exposuimus. Vbi autem errores contingunt, mediocritate neglecta, uel externarum causarum iniurijs, functionibus Naturae uitiatis, semina morborum radices agunt in humana Anatomia, &generationes morbidas statis temporibus absoluunt. Tum uerò pro rosis, uiolis, bethonica, stoechade, manna, auro, argento, saphyro, smaragdo, urtica, lollium, mandragora, cicuta, aron, uitriolum, nitrum, sulphur, arsenicum, calcedonius, lutum, tartarus, bolus impurus uel lephanteus (si ita appellare libet) &similes fructus in corpore nascuntur. Non quòd talium specierum formae ac externae imagines in homine repręsententur.