Latin
NVM ET SCIENTIARVM DISTINCTIONEM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 228
Unproofread scanNot analysed yet
Semina enim in nouas colonias transplantata, formas &signaturas omnes instabiles ac externas amittunt, seruatis internis, in quibus ἀυνάμαι &actionum principia latent. Ea enim est differentia generationum nostri corporis, &Elementorum, quòd Microcosmi procreationes sint spirituales, sint in forma liquoris, uel resolutae, custodita tamen interna Anatomia saporum, colorum &proprietatum: Elementorum uerò ad formas &signaturas corporeas procedunt. Priusquam autem impuritates ac semina morborum, radices in corporibus firmare possint, ea adesse oportet, quę ad generationem confluere saepe diximus: scilicet, ut Tincturas possideant, in quibus signaturarum morbidarum prędestinationes &Scientiae conseruari possunt: ut sępe ac frequenter impressiones repetant: ut agrum, locum, matricem opportunam inueniant. Opportunitas autem, tum ex debilitate innati Balsami &spirituum mechanicorum, tum uerò ex proprietate eorundem spirituum consentiente cum seminibus morborum, spectatur. His confluentibus, morborum succedet generatio. Nam parua illa uitia "idiani errores, qui leuiores sunt, ipsa Natura, suis uiribus, corrigere solet: maiora autem, diuturniora &saepius occurrentia emendare non potest: sed uicta, manus dat &hospitem admittit peregrinum, cuius radices, minerae uel somites, in certa quadam Anatomia corporis recepti, fructuum Transplantationes, id est, actionum naturalium praeuaricationes efficiunt. Quia uerò non omnia semina omnibus locis aequè nascuntur, sed consentanea consentaneis: in palustribus enim locis non prouenit rorismarinus, spica, thymus, polium, &c.