Latin
NVM ET SCIENTIARVM DISTINCTIONEM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 229
Unproofread scanNot analysed yet
neque in siccis &ęditis, salices, persicariae, anagallis: ita in corpore humano, confluentiam locorum &seminum obser uare oportet. Sunt enim propria semina tam sanitatis quàm morborum, quae in agro uel Anatomia uentriculi &intestinorum crescunt, differentia ab alijs quae in hepate, liene, renibus, uesica, sanguine, carnibus, membranis, synouia, cerebro, corde, pulmonibus, &c. fouentur. Ex hac seminum &locorum confluentia, morborum gradus, diuersitates, symptomatum differentiae, &alia plurima ad curationem in primis necassaria deprehendi possunt. Quo magis fatuitates eorum miramur, qui Phantasticos illos humores, Sanguinem, Bilem, Pituitam, Melancholiam, communes morborum causas statuunt, cum tanta sit locorum uel uentriculorum diuersitas in humana Anatomia, quae semina, subtilitate, crassitie, potestate, penetrationem, facili uel difficili resolutione, alteratione, alijsque signaturis uehementer differentia, continent. Etenim febres, quae in uentriculi Anatomia radices siue fomites habent, ex seminibus constant crassioribus; crudis, inualidis, facilè resolubilibus, intentionibus medicamentorum respondentes.