Latin
RA EX CORPORIBVS SOLVM GIGNI
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 255
Unproofread scanNot analysed yet
Nostram Philosophiam iamdudum à rusticorum censuris &societate seiunximus: coecutiunt enim sensus eorum ad contemplationem earum causarum, à quibus actiones humanę laeduntur uel debilitantur, tanquam oculi uespertilionum ad meridianam lucem. Ineptum igitur est illorum opem implorare in morborum demonstratione &causarum declaratione, à quibus actiones debilitantur. Si Intemperiem adiungut, similiter procedemus, iustissima appellatione Principium aliquod postulantes Reale, quod uiribus &potestate pollet, quod effectus producere possit, quod Scientiam habeat, praedestinationes &officia, essentiam quoque uitam &proprietates, quarum beneficio conspirare ac confluere possit, actionumque et passionum mutua uicissitudine, Generationum fluxus opportuna nutritione, mixtione augmentationeque moderari. Caliditatis, frigiditatis, humiditatis, siccitatis intensiones &remissiones in uanum adducent. Sunt enim umbrae rerum, quemadmodum colores, nec Radices habent, nec potestates: sed à Radicibus, ut &reliquae signaturae omnes profluunt.