Latin
RA EX CORPORIBVS SOLVM GIGNI
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 256
Unproofread scanNot analysed yet
Seminum proinde naturas &trium Principiorum domesticas proprietates adducere necesse est, si confluentiarum &conspirationum causas ueras interpretari uelimus. Ita enim apparebit, qua occasione, haec germina huiusmodi agros petant. Nouit equus praesepe suum. Sic in corpore humano semina omnia unius eiusdemque Respub. ciues, domesticas tribus &familias, siue uicinas siue remotas, siue regias et patentes uias, siue angustas obstrusasque obtineant, &subitò et facilè inueniunt, foetusque suos consanguineis ac domesticis potius educandos &ad maturitatem perducendos concedunt, quàm peregrinis. Nec est quicquam Naturae sursum uel deorsum, circularis cum sit. Nos, à circulo deficientes angulos obtinuimus, corporumque ponderibus alligati, motuum terminos faciliores &difficiliores animaduertentes, magna temeritate, inuisibili &incorporeae naturae, similes passiones ascribimus. Rectius Hippocrates Naturae diuinitatem contemplatus, pronuntiauit nullas uias esse difficiles. Omnia spiritualibus Tincturis, Naturae proximis instrumentis patere. Itaque turgentibus morborum seminibus in sanguine, si germiha, fomenta, [GR][unreadable]βκανκαε[/unreadable][/GR] uel loca trium Principiorum consentaneis proprietatibus insignita, in hepate inuenerint, subitaneo impetu florem praesentis generationis, radicis progeniem, hepati transmittent, in cuius officiua aetatum discrimina &praedestinationum terminps, signaturarum uariabili sorte comitatos, absoluet.