Latin
RA EX CORPORIBVS SOLVM GIGNI
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 261
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca ex diuturno usu alimentorum, in quibus Tincturae febriles continentur, non in primis illis sulphureis &crudis impuritatibus, uentriculi separatione tollendis, sed in subtilioribus superficiebus, quae Mechanicos uentriculi subterfugiunt, si hepatis officina superata, in sanguine opportunitates generationi consentaneas inuenerint, paulatim Fincturas febriles introducent, &Balsamo sanguinis, in certis quibusdam uenis, assidua impressione inquinato transplantatoque, radices seminarias figent, digestis temporibus, fructuum perniciosa resolutione, in generationem prodituras. Ita ex corruptis leguminibus, carnibus, piscibus, oleribus, frumentis, uino impuritatibus febrilibus inquinato, febres generantur: modò assiduus sit eorum usus, uel impuritatum Tincturae potentes, &agrorum confluentia. In his enim alimentis &similibus, continentur impuritates sulphureae resolurae, quae ambigunt quodammodo inter mercuriales &tartareas, immensa specierum uarietate: societatemque ac miram Naturę uicinitatem habent, cum radicibus apo stematum, pleuritidis scilicet, pestis &prunellae, in quibus sulphurea resolutio, in purulentam uel saniosam coagulationem desinit: à fungosis, mercurialibus, tartareis, salinis, corrositiorum Tinctura insignitis impuritatibus, manifestè differunt. Quamuis saepe accidat, ut tempore, dierumque numero, mutetur febrilis materia in aliam naturam, unde [GR][unclear]ἐπιγενίκατη[/unclear][/GR] &laesiones febrium, uel secundarij morbi, abscessus uidelicet uiscerum uel artuum, icteritiae, hydropes, dependent. Idem euenire solet ob commixtionem trium Principiorum heterogeneam.