Latin
RA EX CORPORIBVS SOLVM GIGNI
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 262
Unproofread scanNot analysed yet
Digestis temporibus peractis Radices febrilium impuritatum, in sanguine latentium efferuescunt &paroxysmum subitò proferunt, horrore, frigore, uel rigore saepissime comitatum, ob causas ante dictas. Symptomata uerò omnia longè uehementiora hîc conspiciuntur, quàm in febribus uentriculi, intestinorum, mesenterij, &similium partium. Quia semina &Radices Elementi aquae, Tincturas habent, terrenis potentiores. Calores igitur, sitis, capitis dolores, inquietudines, anxietates, uigilię, deliria, pulsuum alterationes, grauiores erut. Ita assidua fructuum resolutione paroxysmum continuabunt, ab similarem trium Principiorum naturam, donec fructuum maturitatę absoluta, uaporosa resolutione in sudores dissipentur, uel (si coagulationes crassiores obtinuerint fructus febrilium impuritatum, iuxta Scientias &proprietates trium Principiorum) per urinas, per aluum, per abscessus, subitò paulatim ue euacuentur. Interdum in sanguine menstruosis proprietatibus insignitò, et propterea euacuationi destinato, radicibus febrilibus contentis, ubi ad efferuescentias peruenerint, copiosa sanguinis profusione, per uterum, per nares, per haemorrhoides, iudicantur. In his, aetates, uictus rationes, habitus, consuetudines, menstruosi sanguinis testes, assistunt.