Latin
RA EX CORPORIBVS SOLVM GIGNI
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 264
Unproofread scanNot analysed yet
Nutriuntur proinde ex uaporosis spirituum Tincturis, in quibus sulium uitales proprietates, impuritatibus analogis permixtae, delitescunt. Separantur deinde impuritates salsae, ab alimentorum puritate, &coagulationem, sed resolutam, accipientes, ut plurimum per urinas, saepe per sudores &insensiles transpirationes expellumur. Hac naturalsum facultatum lithurgia uitiata, &errores, &assumendorum, faciendorum ferisque incidentium delicta, siue quia ab ortu &haereditario semine, non omnes obtinuerut in Balsamo sanguinis, carnium, synquiae &similium partium, proprietates trium Principiorum auri, aroenti, buxi, ebens hederae, pyrolae, sanicussae, clematidis, &c. sed in nonnullis, praedictus Balsamus, proprietatibus stanni, cupri, martis, fagi, abientis, pini, uitis, aronis, persicariae, urticae, &c. signatus est. Hinc debilitates naturarum, Mumiae, Balsami, dependent ex specierum ordinibus, non ex complexionum gradibus. Reperiuntur enim eiusdem familiae ciues uel species potentiores et debiliores, secundum Scientias ac potestates trium Principiorum Radicibus seminibusque cohęrentium. Et, si faciliores posthac esse uultis; armisque Cyclopicis ac rabie deposita, humarius ad palaestram descendere, dicam benigne, Transplantatione masculum uniuscuiusque radicis Hermaphroditicę robur, in foemineam mollitiem &patiendi facilitatem degenerare. Transplantationes uerò modum, &specierum rationes, secunda Olympias securius proferet.