Latin
RA EX CORPORIBVS SOLVM GIGNI
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 263
Unproofread scanNot analysed yet
Hisce Generationibus intellectis, carbunculi, anthracis, erysipelatis, &similium morborum natiuitates, ob uicinitatem &naturarum societatem, manifestę sunt. Multa hîc de Putredine dicerem, de corruptionum diuersis modis, de febrium differentijs, si operis propositi ratio admitteret, &temporis iniqua breuitate non premerer: quae omnia in Commentarijs nostris de Febribus, suis temporibus, candide studiosis communicabuntur, modo ueritatis iniquum odium tempestiuè deposuerint ij, qui claues Scientiarum in captiuitate detinentes, ipsi, non ingrediuntur, &intrare uolentes, quoad possunt, impediunt. Relictis nunc impuritatibus febrilibus, alias adjungemus, in quibus falium corrosiuorum proprietates uigent, quarum prędestinationes, in ulcerationes, erosiones, &tabidas consumtiones desinunt. Rarò in uisceribus: in intestinis, renibus, uesica, pulmonibus &alijs locis, quę tartarearum mucilaginu receptacula sunt, interdum confluentiam adipiscuntur. Quia proprietates trium Principiorum, ex quibus uiscera constituuntur, bolares &cachymiales Tincturas referunt, id est, sulphureas, obtusas, sine manifesta praesentia corrosiuorum spirituum. In sanguine uero, carnibus &synouia, agros opportunos habent. Balsamus enim, siue Mumia sanguinis, carnium, synouiae, potentibus uitalibusque salium Tincturis pollet, quae tamen dulces sunt, consolidatiuae, unitatis custodes.