Latin
RA EX CORPORIBVS SOLVM GIGNI
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 281
Unproofread scanNot analysed yet
De inconsuetis, postea, in Generatione nouorum morborum, dicemus. Atque hae sunt differentiae &conditiones seminum ceelestium, à quibus morbi proficiscuntur. Generationum &Translantationum progressus, seminum naturam imitatur. Quemadmodum enim saepe ostendimus, in Generationibus &Transplantationibus inferiorum Elementorum, citius &potentius omnia persici, si Tincturae &proprietates radicum ualidae sint, si frequenter &continuè adnibeantur, si confluentiam ac locorum lamisiaritatem inuenerint: ita quoque superiorum seminum resulutiones, si ualidissimis Tincturis pręditę sint, diuque durauerint, si disposita &opportuna corpora inuenerint, Transplantationes plurimas &potentissimas subito absoluent, morbosque Epidemicos proferent: debiliores uerò resolutiones, proprietatibus languidis comitatę, nisi frequenter &assiduè contingant, ac confluentiam inuenerint, frustra uenient, pauciores quoque afficient: quae mediae inter has existunt, effectus analogos proferent.