Latin
RA EX CORPORIBVS SOLVM GIGNI
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 282
Unproofread scanNot analysed yet
Quia uerò semina morborum superioris globi, in resolutionibus spiritualibus ac uitalibus deferuntur, ubi corpora inuenerint proprietatibus trium Principiorum uitalibus conspirantia, &hospites admittentia, continuò Tincturas &impressiones introducunt, radicesque seminarias agunt, fructuum resolutione, digestis temporibus prodituras. Impressiones syderum debiliores, quae frequentissimae sunt, &necessarias temporum uicissitudines moderantur, quarum radices, pluuias, uentos, serenitates, calores, frigora, rores, Etesias, halcyonios, zephyros producunt, ubi intemperatae fuerint &intempestiuae, morborum semina in corporibus introducere possunt: tempestiuae uerò &moderatae earundem resolutiones salubres existunt: haud secus ac alimentorum etiam salubrium, immoderatus uel intempestiuus usus, morbos gignit, moderatus uerò, sanitatem &uitam tuetur. Hinc sit, ut temporum tempestiuis constitutionibus immutatis, morbi consentanei sequantur. Et huc referri debent libri Epidemiorum Hippocratis, in quibus temporum constitutiones primùm describit, &intemperatas ac intempestiuas syderum resolutiones: deinde symptomata &morbos subiungit, temporum constitutionibus &Transplantationibus superuenientes. Impressiones uerò &fructus coelestes, non calefactione, humectatione, exiccatione, refrigeratione, morborum causae fiunt, sed quia proprietates &Tincturas trium Principiorum introducunt sulphureas, mercuriales, aluminosas, acetosas, urticosas, mannę potestatibus insignitas, lactu cosas, papauerinas: uel, si placet, febriles, catarrhosas, podagricas, tabidas, pleuriticas, &c.