Latin
RA EX CORPORIBVS SOLVM GIGNI
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 283
Unproofread scanNot analysed yet
Caliditates, siccitates, humiditates, frigiditates, tanquam externę signaturę concurrunt, &potestatum, proprietatum, ac Tincturarum comites sunt &umbrae. Ita scribit Hippocrates, in Thaso, autumni tempore, circa aequinoctium &sub Pleiades, aquas multas, assiduas, molles, uelut in austrinis contigisse, hyemen austrinam, Veri similem, Ver austrinum, frigidum, paruis pluuijs conspicuum, aestatem quoque nubilam cum aquarum inopia superuenisse, Etesias, parum, modicè, &sparsim spirasse, totamque anni constitutionem austrinam fuisse, &cum siccitatibus, concludit. Ex his signaturis &qualitatibus temporum, id est, ex austrinis, siccis, tepidis resolutionibus, ratiocinari oportet de proprietatibus &Tincturis seminum, à quibus Transplantationes, &morbi Transplantationum eo mites, proficiscuntr. Nisi enim semina &proprietates adfuerint, steriles erunt humiditates, austri, calores, pluuiae, siccitates, &signaturae similes. Austrinae uerò radices &stellae, proprietates continent sulphureas, mercuriales, lactucosas, tithym allosas, uel febriculosas, catarrhosas, tabidas: interdum arsenicales, auria pigmentales, leuiores uel grauiores, plouriticas, paroticas, anginosas.