Latin
DVIS SEORSIM, SED ALIORVM RADICIBVS
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 293
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus signaturarum beneficio, radices innotescunt, &inter ipsas signaturas, extremae &externae, primas, interiores, &occultiores demonstrant. Loca &tempora morborum ad signaturas referimus, quia significationes &testimonia radicum suarum continent, seminibusque in Generatione progredientibus accidunt. Principia quoque obtinent in Scientijs &praedestinationibus radicum: alioquin fortuitò accederent. Quamuis autem signaturae sint occultae, tamen in plurimis morbis existunt, aliarum ministerio inquirendae. Neque superuacanea est locorum &temporu inuestigatio. Magnas enim commoditates in administratione remediorum demonstrant, et morborum gradus, curationum facilitates uel difficultates indicant. Locahicdicimus, matrices, agros, uentriculos, Elementa, in quibus foueri possunt semina, &continuitatem, retentionis authorem, proprietatum conspirantium beneficio inuenire. Itaque quot sunt uentricoli in corpore humano, quot matrices, Elementa proprietatibus seminum insignita toridem loca morhorum constituimus: nec sanguinem nec synquisra ecipimus, neque cordis &arteriarum spiritus sed in omnibus his, ut sanitatis; ita morborum quoque semina continexi posse asserimus. In quibusdam morbis, inquisitio non est difficilis, ut in ijs, qui uentriculi, intestinorum, renum, hepatis, mesenterij Anatomias occupant, praesertim si ex mucilaginibus tartareis contingant. Ardores enim &erosiones stomachi, Orexes.