Latin
DVIS SEORSIM, SED ALIORVM RADICIBVS
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 294
Unproofread scanNot analysed yet
PARACELSO dictę, compressiones thoracis, &symptomata his uicina, ut nauseae, uomitus, cibi fastidium, ructus, inflationes, pigritiae, indicant radices morbidas in uentriculi Anatomia contineri, Colici dolores, hepatis, lienis, mesenterij, compressiones uel obstructiones, renu, uesicae orexes uel colicae, id est dysuria, stranguria, calculus, arena, bolus, &c. dignotiones habent faciles. Mineras enim, in quibus fouentur, confestim indicant, quia ex seminibus constant, quorum fructus ad coagulationem destinantur. Tardas quoque generationes obtinent, &immobili ac pigra fructuum praesentia, lentam radicum naturam significant, siue temporis continuitatem in resolutione fructuum custodiant; siue rupta continuitate, paroxysmorum repetitionibus debitum natorae absoluant. At uerò morbi qui ex impuritatibus constant leuioribus, mobilibus, nec ita fixis, quorum fructus ad tam crassas &immobiles coagulationes non desinunt, quorum generatio subitanea est, &impressiones ueloces, per omnia penetrantes, etsi in praedictis Anatomijs matrices saepe habeant, difficulter tamen deprehenduntur. Consensus &sympathia partium difficultatem auget.