Latin
DVIS SEORSIM, SED ALIORVM RADICIBVS
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 320
Unproofread scanNot analysed yet
trigesimo oriuntur, &digestionum tarditatem, fructuum constanti &difficulter dissolubili progenie resarciunt. Qui uerò morbi in alimentis semina habent, siue inferioris globi, siue superioris, insitionum leges imitantur, &digesta tempora citius absoluunt, pręsertim si confluentiam in Anatomia Microcosmi inuenerint. Locorum quoque uel agrorum diuersitates, tempora Digestionum uariant. Citius enim fermentantur, &ad efferuescentias promouentur, quae in uer triculi Anatomia inseruntur morborum semina, quàm quae in hepatis, renum, synouiae, sanguinis &similium. partium Elementis, recipiuntur: seruata tamen seminum analogia. Citius enim febrilia semina in renum. Anatomia implantata, ad germinationes uenient, quam colicae Tincturae, in intestinis uel uentriculo: &in uentriculo, citius tertianarum radices, quàm quartanarum, digestiones absoluent. Ita ephemerae febres, id est aëreae, uelocius ascendent, fermentatione peracta, quàm hecticae uel igneae. Sic podagrae, serius Digestionum tempora conficient, quàm pleuritides, dysenteriae, prunellae: &inter podagras, aëreae, &terrestres, citius quàm igneae &aqueae. Talis analogia in omnibus morbis seruatur.