Latin
DVIS SEORSIM, SED ALIORVM RADICIBVS
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 321
Unproofread scanNot analysed yet
Quia uerò in febribus, tempora Digestionum &Resolutionum manifestissima sunt, &circuitus paroxysmorum constantes, consideratione dignum est, qua ratione, regionum, aetatum, sexuum, alimentorum consuetudinum neglecto discrimine, quartani, tertiani, "idiani circuitus perpetui &constantes, in tanta agrorum &seminum diuersitate, custodiri possint. Principiò causae communium &frequentium morborum occurrunt, seminum uidelicet copia, nascendi facilitas, locorum opportunitas. Haec omnia in febribus interm utentibus concurrunt. Semina enim &impuritates febriles, sulphureae nitrositates, in omnibus alimentis copiosissimae inueniuntur, in uino, pane, leguminibus, carnibus, piscibus, cereuisia, oleribus, Italicis, Hispanicis, Germanicis, Anglicis, Arabicis, Asiaticis, Indicis, &omnium nationum alimentis. Rursus, in corporibus iuuenum, senu, mulierum, uirorum, Italorum, Danorum, Germanorum, nobilium &rusticorum, separari debent in horas tales impuritates ab alimentorum puritate. Frustrata separatione, ob errores &delicta uiuendi frequentissima, semen relinquitur: loca consentanea, reperita impressionum assiduitate constituens: quibus receptum, digestiones &fermentationes, breues non difficiles, ad exaltationem, fructuum resolutiones, ac efferuescentias tius requirit.