Latin
DVIS SEORSIM, SED ALIORVM RADICIBVS
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 322
Unproofread scanNot analysed yet
Atque sic causas frequentis &communis calamitatis felrrium inueniemus. Circuituum uerò aequalitas idcirco ubique ostenditur, quia ex proprietatibus specificis, intrinsecis, constantibus, fluunt Indiuiduę naturę proprictates, mobiles, externae, &momentaneae: in corporibus, alimentis, morborum seminibus, actionibus naturalibus, ratione locorum, aetatum, sexuum, consuetudinum, &similium assiduè mutantur: internae uerò siguaturae, spicierum &Principiorum radicibus cohaerentes, permanent. Neque externis impressionibus transplantantur, nisi interiorum, &potentiorum astrorum Tincturae conspirent, quibus conspirantibus, quia radices febrium intermittentium hermaphroditicae sunt, ae quiuocas generationes admittent. Ita tertianae, in quartanas "idianas degenerant, &quartanae rursus in ternanas, erraticae in quartanas, intermittentes in continuas, &uicissim. Spuriae quoque febres ob Transplantationes faciles, frequenti ssimae existunt, in quibus circuituum signaturae immutantur, siue assumendorum, faciendorum, &foris incidentium efficientia Transplantationes contingant, siue impuritatum dinersarum mixtione, siue ulteriori circulatione &exaltatione primarum radicum. Qua ratione semina morborum delitescant in corpore, &sine sensu, hostem ac mortem saepe circumferamus, &quae semina subitò oriantur, quae sensim, neutrali constitutione praemissa, superiori Capitulo exposuimus. Causas quoque saepe adduximus, ex quibus transplantantur Digesta morborum tempora, id est, ex quibus accelerantur uel retardantur. Sic quotidianae repletiones &comessationes, semina latentia ad messem accelerant, ut calx ad radicem arboris aspersa: sic intem pestiua exercitia, uenus, animi affectus, ira, timor.