Latin
330
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 330
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca, neque expultrici facultati partium (cuius proprictates &naturam non explicauit Galenus) neque excrementorum collectionibus uel transmissionibus, circuitus morborum ascribi debent. Nec qualitates excrementorum, crassities, tenuitates, uisciditates, caliditates, frigiditates, rectè adducuntur. Sunt. enim signaturę &umbrae. earundem proprietatum &potestatum, quae temporum circuitus gubernant. Et quemadmodum colorum, saporum, figurarum Scientias continent, ita quoque coagulationum, &corporum consentaneorum signaturis, non destituuntur. Neque proprietates quae crassas corporum coagulationes obtinent, tardiora perpetuò digestionum &resolutionum tempora ostendunt. In spiritualibus corporibus temporum diuturna silentia sępe existunt, ut in morbis astralibus apparet: crassa uerò &corporea semina in uentriculo, intestinis, &uicinis partibus, celeres habent periodos, &Lunae circuitus, ut ait. Hippocrates, imitantur. Tempora certè rerum omnium, posthabitis corporibus &extremis spirituum coagulationibus, in spiritualibus Tincturis radici uicinioribus perpetuo delitescunt.