Latin
331
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 331
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ad reliquas morborum signaturas attinet, dolores, pulsuum immutationes, urinarum &aliorum excrementorum alterationes, concoctiones, cruditates, calores, horrores, rigores, frigiditates, somnos narcoticos, uigilias, deliria, insensibilitates, in summa, ad actiones lesas, excrementa immutata, &externa corporum accidentia, quia temporis angustia, itineris necessitas, &Compendij leges, non admittunt, singulatim hoc loco explicari non possunt. Nihiloninus si diligenter considerentur ea quae de morborum Generationibus &Transplantationibus, actionum naturalium administrationibus, à nobis prodita sunt, non erit difficile symptomatum omnium generationes &pro gressus inuenire. Exempla et Methodos inueniendi, antea posuimus: hîc quoque nonnulla adijcientes, finem huic Capiti imponemus. Itaque dolorum causas inprimis adiungemus. Hi omnes, à spiritibus salium resolutis proficiscuntur, in quibus saporum extremitates adsunt, ut austeritatis, aciditatis, acrimoniae, salsedinis &similium: ut uel hinc palàm fiat, quàm ineptè contra Archigenem disputet Galenus, secundo De locis affectis, quòd saporum nomina doloribus accommodauerit: acerbum, austerum, acidum, mordax, salsum, dulce, amarum, acre, lingua iudicari: siccum, humidum, calidum, frigidum, asperum, leue, tactu: dolorem uerò tactus esse symptoma: proinde ex obiectis tactus, differentias &nomina dolorum desumi debere. Nae ille subtili lingua praeditus suit, si saporum differentias sine tactu deprehendere potuit.