Latin
334
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 334
Unproofread scanNot analysed yet
Viscera uerò tantis doloribus non alfliguntunr, quia non habent confluentiam cum spiritibus &Tincturis salium, id est, non constant ex proprietatibus trium Principiorum, quae salium insignes proprietates demonstrant, magis boli, cachymiae, sulphunearum terrarum naturam referunt, in quibus spiritus obtusi, insipidi, graues ac tardi, deprehenduntur. Atque haec uera ratio est, quare dolores graues in uisceribus contingant, non neruorum copia, uel penuria. Qui dolores, à contusione, sectione, ustione, externa calefactione uel refrigeratione contingunt, Relollacei sunt, id est, à corporibus uel qualitatibus mortuis producti, toto genere ab ijs discrepantes, quos hactenus descripsimus, qui à Tincturis Chaerionijs, uel qualitatibus uitalibus in corpore nascuntur. Stupores, insensibilitates, somni narcotici, à spiritibus sulphureis proficiscuntur, in quibus proprietates papauerinę, mandragorinae, cicutariae, hyoscyaminae, &similes, uigent.