Latin
335
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 335
Unproofread scanNot analysed yet
Pulsuum motiones, ordinatas &naturales antea diximus à spiritibus uitalibus proficisci, non à corde uel arterijs: Ablatis enim spiritibus, uel silentibus, arteriae uel eor, in aeternum, non mouebuntur. Itaque à spiritualibus Tincturis &uaporosis resolutionibus morborum transplantantur, &admixtione sprrituum narcoticorum, quales in principijs paroxysmorum febrilium resolui diximus, tardi redduntur, parui, contracti, pigri, quia stypticauis, &frigida, cum narcoticis spiritibus uel uaporis bus coniungitur. Accenso sulphure febrili, quia celeres motus habet &magnos, similiter alterantus pulsus, &inaequales tedduntur; ob adm ixtionem peregrinarum. Tincturarum, in quibus est potestas contrahendi, exiccandi, calefaciendi. Immutantur pulsus à resolutionibus &spiritibus omnium morborum, qui uitalia Elementa penetrare, inquinare, &afficere possunt, &secundum proprietates spirimum resolutorum, uitalibusque Elementis perm iatorum, mutabuntur pulsus. Horum proinde proprietatibus &legibus obtemperabunt necessitates &instrumenta. Robusti pulsus, qui digitorum carnes ualidè feriunt, &iusta profunditate ingrediuntur, obscruandi sunt. Indicant enino Elementa uitalia non esse admodum inquinata, nec potentibus Tincturis hostilium spirituum occupata, nisi in arsenicalibus, auripigmentalibus, antimonialibus, nappellosis, &similibus morbis, ut in peste, pleuritide, febribus malignis.