Latin
QVA ACTIONVM OMNIVM NATVRALIVM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 35
Unproofread scanNot analysed yet
QVA ACTIONVM OMNIVM NATVRALIVM FVNDAMENTA, IN MATERIA ILLA RADICALI. BALSAMOET ITALI SVLPHVRE CONTI NENTVRDEBERE MEDICVM, PROPRIETATES, DIFFERENAIAS. PRAEPARATIONES, ET AD. MINISTRATIONES HVIVS NATVRAE, OMNI SEDVLI TATECWRA ET DILIGENTIA INVE. STIGAREIDQVE ANALVSI SVPRADICTA. Haec breuitate obscuritatem ostendunt: sed in sequen tibus capitulis copiosius clariusque proponentur, dum particulatim singula resecabimus, quae hîc uniuersim proposuimus. TOTIVS MEDI VNIVERSALIS CINAE ADVMERATLO CAP. IIII. Edicae Artis amplitudo magna est. Vniuersam enim harmoniam totius Creaturae contemplatur: Elementorum disposia tiones, temporum statas uicissitudines, Generationum &Transplantationum leges, quae na turam mundanam continent ac conseruant, tanquam bases &fundamenta humanae Naturae sedulò inquirit. Astrorum ortus &occasus, Planetarum periodi certis temporum interuallis definitae, congressus, oppo sitiones, impressiones quoque &effectus qui hinc inferioribus Elementis imprimuntur: cometarum origines, Ventorum, tonitrui, fulminum, pluuiarum, roris, pruinae, &c.