Latin
IDEMI MEDICIMAE
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 54
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum ad mores, uestitus, sermones, Medico conuenientes atti net, superuacaneum est multa praecipere. Etenim, qui tantarum rerum contemplationi totus incumbit, si assiduitate &diligentia, non sine Numinis beneficio, superatis umbris, ad praeclaram illam Rempub. ascen dere potuerit, mores quoque proferet Reip. blicae suae consentaneos, nec artis infidelitate, fallaces euentus expectando, sermonis ornatu, morum maiestate, superbo corporis habitu, quod desideratur in Arte, externis illecebris resarcire conabitur. Quicquid praeceperimus, matrona meretrici dispar erit. In Chirurgi cis quoque administrationibus, quae manuum dexteri, tate perficiuntur, ut in repositione luxatorum artuum, deligatione congrua fracturarum, uenarum sectio ne &incisione, ueriatum esse oportet. Turpe enim est praesenti Medico, dessderari ministros Medicinae. Et in sanguinis missione saepe mora nocuit: nęc uenas opportunas secare possunt communes Chirurgi. Diaetę leges iustissimè moderabitur, qui remedia oppor tuna abhibere potuerit. Num crosa officiorum multitudine triumphant, qui difficultate primorum &prin cipalium officiorum perterriti, subterfugia quaerunt, &inscitię patrocinia. Nos officium Medici, potestate mannum, breui uerborum supellectile complectemur.