Latin
RIS, AD CORPOREAS COAGVLATIONES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 353
Unproofread scanNot analysed yet
Quędam enim, impuritates ablutas &resolutas uomitione reijciebant, in quibus antimoniales &helleborinae facultates uigebant: quaedam, per aluum, quae scammoneatis &colocynthiacis uiribus pollebant: quaedam uerò per utrasque uias. Morbos deinde nonnullos, sed paucos, uidimus obtemperare actionibus harum proprietatum. Itaque coniunximus &correximus, non communi Methodo, contundantur, misceantur, fiat puluis: neque, Recipe radices, flores, semina, fructus, cortices, aromata, decoquantur secundum artem, fiat Apozema: nec simplici infusione &expressione: sed alia ratione, de qua sequenti Capitulo dicemus. Ita, quae debiliora erant frustra in morbis omnibus grauioribus adhibebantur; quae uerò ualidiora, quamuis saepe opem tulerint, nihilominus, quia symptomatum perniciem &uirium deiectionem, semper fugiendam, adduxerunt, ab usu eorum destirimus. Aliam deinde rationem purgantium quaesiuimus, in quibus non deiectionum numero uel copia, facultatum potestatem &pręstantiam aestimauimus, sed ubi morborum radices, impuritatesque ablatas, ex symptomatum remissione &uirium restitutione animaduertissemus, officium absoluisse haec remedia iudicauimus, siue absoluta consumtione sine sensibili excretione, impuritates tollerent, siue urinas, siue sudores, uel deiectiones mouerent. Eadem ratione, diuretica &diaphoretica quaesiuimus (non enim per aluum excerni uolunt omnium morborum impuritates) &similes differentias deprehendimus. Mundificantia quoque &clarificantia Balsamum, spiritus, &Elementa omnia Microcosmi, adiunximus. Rursus, in Vniuersali curatione, non solùm ablationes impuritatum, sed etiam corroborationes Balsami innati, consolidationes, regenerationes, uirium refectiones, humectationes, mitigationes, sedationes, administrabantur; &ablatis symptomatum cruciatibus, amica quies naturae reddebatur, uidebaturque Vniuersalis curatio corroboratione Balsami, mitigatione, &quieta Transplantatione, hostiles impuritates superare. Sępe enim resolutiones &fructus morborum, ipsis radicibus perniciosiores existunt.