Latin
RIS, AD CORPOREAS COAGVLATIONES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 355
Unproofread scanNot analysed yet
Vitalia enim Elementa tingunt, ad quę radices ipsae, in silentijs &digestionum temporibus, uix perueniunt, &syncopas, uirium resolutiones, palpitationes cordis, anxietates, inquietudines, deliria, uigilias, somnos narcoticos, fluxiones breui mortem allaturas, intollerandos dolores, calores ardentissimos, frigiditates extremas, sitim intollerandam, interdum lupinam famem, &similes calamitates adducunt, aegrotumque in extrem o discrimine constituunt, mortis horrendis &certis nuntijs repraesentatis. Quocirca curationes, quae corroboratione, sedatione, &mitigatione absoluuntur, tutiores sunt, praestantiores, altiores, utpote ad Balsami innati naturam ac proprietates propius accedentes, &quoad fieri potest cum prioribus curationum Indicationibus, id est, cum purgantibus, resoluentibus, abluentibus, cum ureticis, diaphoreticis, &mundificantibus, misceri &coniungi debent. Hoc ordine continentur anodyna, somnifera, humectantia, calores &sitim resoluentia, fluxus sedantia, sanguinis missiones, quae morborum exaltationes impediunt, euacuant, fluxus retrahunt, inflammationes, dolores, &symptomata leniunt, &aliae quoque machinationes his uicinae, ut scarificationes, hirudinum, cucurbitularum appositiones, balnea fomentationes, restaurantia, confortantia, mitigantia. Tales proprietatens in Vegetabilibus, Mineralibus, &Animalium partibus plurimas inuenimus, sed quae praeparationes, separationes, &exaltationes requirebant, anteaquam latentes &ligatas uirtutes explicare poterant. Frustra oxyrhodinum, cum unguento populeo &papauerino, ad uigilias mitigandas, saepissime adhibuimus. Periculosas opij &opiatorum exhibitiones saepe exhorruimus. Ridiculi aliquoties fuimus in podagricorum doloribus leniendis, cum unguento rosaceo, liliorum alborum, pinguedine anserina, humana, taxi, uulpis. Sitim febricitantium &intollerandos calores, syrupis acetosis, acetositate citri, aceto granatorum, epithematis cordialibus, sedare, in uanum conati sumus. At uerò, posteaquam praeparationes Philosophicas, &separationes puri ab impuro didicimus, fatuitates, errores nostros, &stolidas persuasiones, salubri poenitentia irrisimus. Hisce remediorum ordinibus constitutis, &debitè ex Vniuersalis curationis proprietatibus deriuatis, ut perfectius curationum Particularium species, exaltationes, potestates, &latitudines inueniremus, aliam Anatomiam aggressi sumus, quae latam prouinciam prioris, certis morborum impuritatibus dispensaret. Ita enim uia ascendendi ad superiora remedia opportunè demonstrabatur, &canones ostendebantur in censuris remediorum utiles.