Latin
RIS, AD CORPOREAS COAGVLATIONES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 358
Unproofread scanNot analysed yet
Extractiones uerò helleborinae, centaureae, chelidoniae, cyclaminis: adderem (si scirem uos aequiores futuros, &tempestiua poenitentia ab erroribus citius destituros) praeparationes &compositiones scammoneae, aloes, myrrhę, ladani &similium, non uulgares illas extractiones &praeparationes intelligo, in quibus uel symptomatum pernicies (ut in extractione hellebori, in panchymagogo) etiamnum relinquitur, uel uirtutes &proprietates rerum destruuntur: huiusmodi Curatores, digniores &latiores prouincias obtinebunt, quia potentiorum, &multorum hostium insidijs, subita &celeri prouidentia occurrere possunt, ciuesque suae tutelae subiectos, benignè refocillare, symptomatum clade unà mitigata. Ex Mineralium familia nonnulla si praeparentur, &ad altiores ac innoxios ordines ducantur, Regum prouincias occupabunt, &Semimonarchae, in purgandis impuritatibus, non solùm febrilibus, sed &aliorum plurimorum morborum, euadent. Eodem pacto ordinare oportet purgantia podagrica, hydropica, leprosa uel pustulosa, &epileptica: mitigatiua quoque, diaphoretica, diuretica, anodyna, confortatiua, &similia remediorum genera. Ita enim Particulares curationes, legitimas, Vniuersalibus similes, debitè instituemus. Sanationum modos, &remediorum classes breuiter nunc exposuimus: reliquum est, in exemplis quorundam morborum exercitari, &curationum leges, ac remediorum applicationes, paucis illustrare.