Latin
RIS, AD CORPOREAS COAGVLATIONES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 359
Unproofread scanNot analysed yet
Nec particulares curationum Methodos in omnibus morbis describere necessum est. Qui in paucis exercitatus fuerit, si remediorum praeparationes non neglexerit, &ea quae ànobis hoc Capitulo declarata sunt, probè didicerit, aliorum quoque leges &tractandi rationes non ignorabit. Etenim, ubi in remediorum praeparationibus progressus fecerit, et alriores ordines inuenerit ab Indicationum multitudine assiduè explicatur, relictaque, paulatim Particularitate, &taediosa Singularitate, ad Vniuersaliores &faciliores curationes accedet. Quibus igitur Indicationibus febrium curationi satisfaciemus? Si simplices fuerint, incomitatae, in primis Anatomijs, ut uentriculi, intestinorum, mesenterij fundatae, saepe suffecit sola purgatio febrilis, bis terue repetita, ratione Tincturae &gradus impuritatis. Si uerò altiores radices egerint, uel in Anatomijs potentioribus receptę fuerint impuritates febriles ualidiores, ualidioribus quoque purgationibus, resolutionibus, ablutionibus, &consumtionibus opus est, quae non solum superficiarias impuritates, per aluum exeuntes, tollere possint, sed etiam profundiores, per urinas, sudores, consumtiones, &insensiles transpiratione nena cuari solitas.