Latin
RIS, AD CORPOREAS COAGVLATIONES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 360
Unproofread scanNot analysed yet
Repetitiones, ordines, &gradus remediorum, ostendent impuritatum Tincturae, facilè uel difficulter tractabiles: minerae quoque, &loca impuritatum, siue in potentioribus Elementis &Principijs partium humani corporis, siue in debilioribus contineantur. Et uicissim, remediorum ordines, exaltationes &gradus, morborum Elementa, gradus, &impuritatum classes, sine fallacia demonstrabunt. Rursus, si comites habuerint uel dolores, uel uigilias, uel immoderatos calores, sitim inexhaustam, anodyna &somnifera accersemus: uenae quoque sectione interdum utemur. Quòd si Anodyna mundificatiua, Diaphoretica confortatiua, &similia remedia diuersis facultatibus insignita, habere possemus (sunt certè in potestate Naturae) febrium &apostematum perniciosos comites, unà cum radicibus, tutò &subitò utique tolleremus. In hydrope &similibus: morbis, in quibus resolutiones, &fructus impuritatum copiosi, in corporibus &cauitatibus continentur, primùm euacuatio impuritatu instituenda est, purgationibus hydropicis, per aluum, urinas, fudores, interdum chyrurgiae ministerio: deinde ad radicum &impuritatum hydropicarum resolutiones, consumtiones, et ablationes accedendum. Hisce Indinationibus satisfacient proprietates illę, quas diximus resoluere &consumere hydropicas Tincturas.