Latin
LI ET PERFECTA, VNO EODEMQUE REMEDIO
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 384
Unproofread scanNot analysed yet
In secundo remediorum genere, proprietates purgantes, resoluentes, mundificantes, diureticae, diaphoreticę constringentes, attrahentes, sistentes, anodynae, somniferę, prioribus similes reperiuntur, sed ualidiores, in quibus spirituum eoagulationes, calores, sapores, odores, Mechanicis, Vulcanis, uel Archaeis humanae Anatomię, difficulter obtemperant. Necessarius est usus horum remediorum. Impuritates enim, quae ualidiores radices posuerunt, Alimentarijs remedijs non cedunt. Venenata quoque, eadem necessitate, in curationibus saepe aduocantur, uigilijs &doloribus opiata postulantis bus, morborumque fixis radicibus, purgationes antimoniales, uitriolatas, mercuriales, requirentibus. Hę necessitates, Compositionum, &Praeparationum leges introduxerunt: de quibus mox dicemus, absoluta proprietatum explicatione.