Latin
LI ET PERFECTA, VNO EODEMQUE REMEDIO
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 385
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque, remediorum proprietates à nobis enumeratae, adhuc confusae sunt, innumerabiles, non satis explicatae, ad propinquiores classes curationi opportuniores reuocandę. Neque enim omnes facultates purgantes omnibus morbis purgatione opus habentibus, aequè conueniunt. Impuritatum differentię, locorum diuersitates, distributiones specificas monstrabunt, proprietatum confluentijs experientias moderante. Quamuis plurimi fortuita experientia, sine alijs adminiculis uel gubernatoribus, specificas purgationes, consolidationes, resolutiones, mitigationes, sedationes, specifica diuretica, diaphoretica, menstrua, anodyna, id est, pleuritica, prunellosa, febriculosa, icterica, hydropica, colica, podagrica; epileptica, paralytica, hysterica, hepatica, stomachica, cephalica, cardiaca, &c. inuenerint, interdum ab alijs inuenta didicerint. Apud Nobiles, Rusticos, Plebeios huiusmodi remedia plura inueniuntur, quàm apud Galenicos Doctores, qui caliditatum &frigiditatum superbis ac temerarijs censuris, experientiae laboriosas sedulitates, iniustè exagitant. Hippocrates certè, ex caliditatum &frigiditatum analogismis, remedia non est mutuatus, sed ab experientia, uel sua, uel aliorum. Ipse quoque Galenus uix unum medicamentum specificum &legitimum monstrabit ab Empiricis non acceptum, utcunque foecunda complexionum &graduum Methodo in compositionibus medicamentorum, secundum Genera &Loca triumphet.