Latin
LI ET PERFECTA, VNO EODEMQUE REMEDIO
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 396
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsa, Cyclaminum in Germania produxit, Polypodium in Dania, quorum usu, si flatus suscitantur, tormina, erosiones, difficiles &tardae purgationes, non propterea iussit, ex Arabia dactylos, ex India cinnamomum, caryophylos, nuces muscatas, ex Italia anifum, cyminum, sefeli, ameos, ex Hispania saccharum, aduocari: sed ligna coniunxit, ex quibus carbones fieri uoluit: filicem quoque, &herbas, uitri materiam subministraturas, &argillam, fornacum constructionibus obtemperaturam. Postea coquere iussit, cruda maturare, impura separare, amaritudines in dulcedinem transmutare, erosionum, calorum, saporum, odorum, coagulationum taedia mitigare: &nos Ministros esse pręcepit ac Separatores, non Magistros uel Compositores, nisi ad ipsius leges, spiritualia Coniugia instituere possemus. Pilularum ferè omnium compositionem, in quibus uenenata illa Simplicia ingrediuntur, quis unquam laudarę potest. Colocynthidem, helleborum, turbith, hermodactylos, succos tithymallorum, elaterium, scammoneam, cuphorbium, tam manifesta uenena, cruda, &impura, continent, frequenter dissentaneis rebus ad mixtionem non tendentibus, ut resinis, gummatis, serapino, hammoniaco, galbano, &c.