Latin
LI ET PERFECTA, VNO EODEMQUE REMEDIO
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 397
Unproofread scanNot analysed yet
permixta: nisi quantitatis exiguitate excusarentur, exhibitiones iamdudum ab aegrotis repudiatae obsolescerent. Trypherarum, etiam Andromachalis Theriacę censuras, hoc loco non adiungemus. Aecusationum copia saepe Iudicibus fastidiosa &suspecta extitit. Confectiones laetificantes, electuaria de gemmis, diamargaritones frigidi &calidi, nulla ratione intentionibus compositorum satis facere possunt. Si enim laetificare debent, confortare, exhilarare, regenerare, quae spirituum uitalium sunt officia, quomodo corporibus tam solidis, tam non ab humana natura solubilibus, spirituum ministeria absoluentur? Externi quidem sensus, splendore &clangore auri delectantur, interni uerò spiritus, ab Auaritię crimine, planè sunt expediti. Omnino, corpora spiritualia reddi debent &uolatilia, si spirituum actiones, &legitimas languorum sanationes ab ijs requirimus. De Vnguentorum, Emplastrorum, Oleorum, Compositionibus &Praeparationibus, copiosus est PARACELSVS, in Chirurgicis libellis, facilique explicatione, defectus &errores communium Medicorum ostendit. Fatemur, hisce Remedijs, utcunque compositis &praeparatis, morbos nonnullos sanari, Alimentarios scilicet, in quibus impuritatum radices, faciles admittunt resolutiones, purgationes, consumtiones &ablationes: &nos quoque ijsdem, saepe sanitatem aegrotis restituimus, &febres leuiores, ictericias, pleuritides, catarrhos, tusses, iugulauimus.