Latin
NES ET OFFICIA
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 42
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc fonte deriuata clades, uniuersam Philosophiam in quinauit, obscuratis Generationum &Transplantationum legibus, Mixtionum confusa lithurgia, scecunda errorum progenie, qualitatibus &imaginarijs complexionibus omnia repleuit. Et tandem eò inscitiae uentum est, ut Elementa à Principijs discerni non possent, confusis proprietatibus, &promiscuè usurpatis. Hippocra tes certè, uel quicunque author fuit libelli illius qui De humana Natura circumfertur, fatetur in principio, se de Elementorum naturis non altius scrutari, quàm Medicinae usus &humanae Naturae conditio postularit. Demonstrauit igitur ex unico Elemento non constare hominem, quia doleret: redarguens eos qui ex solo Sanguine, Pituita uel Bile, humanam Naturam componi asseuerauerant. Itaque de Elementis loquitur Principiorum commixtione foecundis: quibus Elementi &Principii appellationem, in particulari doctrina Generationum ac Transplantationum, promiscuè accommodare licet, Philosophorum libertate &exemplo freti: notiones uerò rerum confundere, &simplices Elementorum naturas, ex concretis &multa ueste indutis aestimare, absurdum est.