Latin
NES ET OFFICIA
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 43
Unproofread scanNot analysed yet
Concludit ex Sanguine, Pituita &utraque Bile constare hominem: haec esse Elementa, materiam, Principia, humanae naturae: sanitatis &morborum causas hinc pendere: ex his generari hominem, nutriri &conseruari. Interdum dictis Naturis, calidi, frigidi humidi, sicci, appellationem accommodat: dicens, Generationem fieri non posse, nisi consentanea fuerint Principia, iustis Naturae ponderibus librata, ut nec calidum à frigido, nec siccum ab humido superetur Appellationes enim ex proprietatibus rerum subiectarum, opportunè proposito seruientibus sumere fas est. Vbi uerò sanitatis &morborum ortus declarat, Sanguinem adducit, Pituitam &utramque Bilem: horum permixtione &mediocritate sanitatem custodiri: separationem, abundantiam &defectum, morbos parere. Transi mutationes ac separationes ex efficientia calidi &frigidi, ex aliorum hypothesi, antea absolui dixerat. Hanc interpretationem consentaneam toti doctrinae Hippocraticae, &praecipuè decretis quae in libello de Antiqua Medicina, de Diaeta, de Natura pueri, de Morbis, continentur, adiunxi: ut temeritatem eorum facilius animaduerrere possemus, qui ex hoc libello, definitiones &proprietates Elementorum absolutas, mira subtilitate deduxerunt. Nam quia de concretis elementis locutus est Hippocrates, definitionem proposuerunt Principijs quàm Elementis magis accommodatam.