Latin
NES ET OFFICIA
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 46
Unproofread scanNot analysed yet
Sic terram ipsam quatuor Elementis instructam, foecunda nutricatione &multiplicatione semina sua fouere: esseque in Natura, Ignem terrestrem, Aërem terrestrem, Aquam terrestrem: rursus Terram coelestem, Aquam coelestem similiter terrenam, igneam, aëream Aquam: postreno, aëreum ignem, aquam, terram, in Aëre. Ita nominum Metamorphoses Naturae leges sequuntur. Vnumquodque igitur Elementum, suis fructibus producendis &conseruandis abundè sufficit, nec destitutu aliunde particulas mutuabitur. Neque conspirationem &consensum Elementorum tollimus. Seminum beneficio colligantur. Astra sunt uincula rerum. Hinc lites, amicitias, progressiones, proportiones, penetrationes, impressiones, &totius Creaturae dispensatio dependet. Elementa custodes sunt, nutrices, matrices. Hîc tanquam in abysso delitescunt semina, destinatis temporibus proditura: &irrequieta motuum uicissitudine pensum ubi absoluerint, magno quietis desiderio, diuersoria repetunt feliciorem ibi uitam ducentia, quàm hîc temporibus &locis inclusa. Semina enim cum sint propè innumerabilia (officijs particularibus &explicationi Naturae seruiendum fuit) si uniri debent, communiori uita, adeoque potentiori, opus habent: quod in cunctis Naturae operibus, mirabili artificio custoditum inueniemus. Proprietatibus hisce &similibus iam confirmatus, dico: ELEMENTA. ESSE LOCA. MATRICES, DOMICILIA, VITALI VALIDAQVE POTESTATE MVNITA, QVAE SE