Latin
NES ET OFFICIA
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 44
Unproofread scanNot analysed yet
Calidi, frigidi, humidi, sicci appellationes millies repudiasset, si praeuidisset errores, fatuitates &ruinas illorum occasione in Medicam facultatem postea introductos. Etenim Elementorum essentias esse dixerunt: Mixtionum, sanitatis, &morborum authores. Curationum quoque leges, suspecta facilitate, ex earum harmonia &contrarietate confecerunt: adeoque inaudita Demonstrationum methodo, ex qualitatum numero, Elementorum numerum &proprietates constituere ausi fuerunt. Summas illas qualitates &uehementissimas, non nisi in summis corporibus reperiri posse: eaque non esse infinita, sed quatuor solùm, ubi ignis caliditatem (de utroque uehementer dubitant) animaduerterunt. Rectius fecissent, si ex procreationum diuersitate № Elementorum ordines deduxissent. In singulis enim Elementis, insignes sunt procreationum &seminum differentiae: quamuis uicinum uicino plurimum consentiat: quo fit, ut unum globum constituant. Deprehendissent Firmamenti fructus, quos ipsi uaporibus &exhalationibus, puerili errore, ascribunt, aëris ferè similes, sed languidiores, &Mannae, roris, multas species: Aquae mineralia, metalla, lapides: Terrae herbas: ut Animalium ordines sileam. Quicquid igitur tales fructus perpetua uirissitudine subministrare &fouere potest, iure optimo Elementum appellabitur: summa caliditas, frigiditas, humiditas, siccitas, steriles huius lithurgiae dispensatores fuerint. At dicent, Mistione &congressu generationes absoluent. Rectè: quae miscentur &componuntur, generationes &fructus producunt: Elementa uerò, de quibus nunc agimus, constanter asseueramus non misceri. Philosophorum quidem authoritate receptum est, Elementa misceri: at uerò Generationum fontes, Seminum progressiones, &Transplantationum modos, dum scrutantur, aliorum Elementorum ministerio utuntur, prima illa &summa Naturae fundamenta nequaquam attingunt. Et semina uniuersa, quia mundanam oeconomiam aemulantur, in Generationum lithurgia, adumbratam Elementorum &Principiorum analogiam ostendunt. Atque hoc pacto rebus omnibus, quatuor inesse Elementa fatemur, eaque misceri, conseruari, beneficio Balsami &radicalis Tincturae.