Latin
MINA GENERATIONI CONSECRATA
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 52-2
Unproofread scanNot analysed yet
Terra uero in hanc circumferentiam in qua uiuimus uigemusque fructus suos educit, Ita uniuersorum Elementorum procreationes ad humanam prouinciam, ueluti ad desideratum terminum uoluntario festinant impetu: &benigna irrigatione omnes Naturae partes souent. Fructus enim, procreationes, radij, impressiones &uitales effluxus astrorum quae Elementorum sinu continentur, confluunt, conspirant, ac consentiunt. Atque hinc Mixtionum fundamenta dependent, quemadmodum mox declarabimus. Itaque etsi inferiora Elementa, non tam pura corpora, tam perfecta Indiuidua, seminum offirijs accommodata, ostendant: nihiloninus in suis thesauris corpora obtinuerut in saeculum duratura, quibus seminum uel Specierum perpetuitatem ab interitu tuentur: Coelestium interea perfectionem sine inuidia uenerantur. Et quia corporibus illis destituta, uisibilia astra demonstrare non possunt, infinitas errorum occasiones praebuerunt.