Latin
MINA GENERATIONI CONSECRATA
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 53-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quot, quanti, Philosophi, totam Astronomiam soli Firmamento ascripserunt: reliquorum Elementorum uicissitudines, non ab innatis, astris, sed à coelestibus absolui prodiderunt: &,si Dijs placet, etiam seminarias uirtutes &foecunditates, ex coclo inconsideratè deduxerunt. At certè, quaecunque in coclo explicata conspiciuntur, in coeteris quoque Elementis, uirtute et uitali potestate continentur: à quibus actiones proficiscuntur: in quibus Scientiae mechanicique rerum processus uigent: in quibus temporum decreta momenta custodiuntur. Corpora ubique mortua sunt. Sic aestatis, hyemis, ueris, autumni sydera, in Terra continentur, in Aqua &Aere: quae nisi conspirarent cum astris Firmamenti, steriles coelestium impressiones utique accusaremus, si temporum Transplantationes, &confluentiarum praeuaricationes annonae calamitates pariunt. Mutua enim seminum conspiratione, familiaritate, nutricatione, totius Naturae foecunditas stabilitur: impressionum reciproca uicissitudine nexus conseruatur. Harum legibus uitiatis sterilitates &defectus sequuntur. Sed quaenam sunt illa corpora astralia inferiorum Elementorum; Sanè duplicata sunt. Puriori, quae coelestium perfectionem aemulantur, in conspectum non ueniunt, nisi artificum industria, diuina adaptatione ab adiunctis separentur. Potestatem, uitam, actionum uigorem ubique demonstrant. Quemadmodum uerò inter se differunt seminacofficijs &proprietatibus: ita haec quoquę corpora differre asserimus: herbarum, corpora ab arborum, animalium, mineralium, metallorum, gemmarum, &c.