Latin
IDEMI MEDICIMAE
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 53
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim ex partibus &corporibus actiones procedunt, sed ex facultatibus partibus inhaeren tibus. Difficilior certè est uitalis Anatomia. Multis enim instrumentis ad sectionem indiget: nec unius Indiuidui Analysi contenta, copiosam rerum familiam ad examen ducit: ubi externorum sensuum testimonia non sufficiunt, sed occultiores, fideliores, con stantioresque testes prouocantur. Itaque qui hanc Anatomiam aggredi uoluerit, inprimis Seminis naturam &proprietates explicare debet: Elementorum condi tiones &officia, Generationum, Mixtionum Transplantationumque modos ac authores, Astronomiae leges, separationes puri ab impuro, maturationes eru di, amaritudinis correctiones. Neque particuratim ista scire satis est, sed per uniuersam Naturae latitudinem, singula explicare oportet, &semina Coelestia, Terrestria, Aërea, A quatica, aeque coonoscere: MelisIIIIIIX. sam coelestem, Pleiades terrestres, Onelidoniam aquę, Vitriolum terrae, Gamandream aeris, Mannam terrae: &infinita huiusmodi. Astronomiam quoque coelestem caeteris Elementis accommodare oportet. Haec dibzy C Haec sunt ea officia, quae nos in Medico requirimus: difficilia quidem, sed non incomprchensibilia. Si enim in Natura condita collocataque sunt, Rationes quoque in Anima, necessitate ineuitabili habebunt: quas suscitabit &in lucem proferet, qui diligenti assiduaque Naturae inspectione, analogiam proprietatum, &seminum differentias didicerit.