Latin
IVNGENTIA; IN QVIBVS MOTVVM LEGES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 59
Unproofread scanNot analysed yet
DE PRINCIPIIS CORPORVM, ET ELEMENTORVM PERMIXtorum Natura. CAPVT VII. Quicunque de Principijs altius contemplati sunt, quàm Generationum &Transplantationum leges requirunt, eorum decreta, Ehoc loco nec reijcimus, nec approbamus: aliter enim de Principijs disserunt: &la est uocabuli significatio. Singulis namque rerum ordinibus propria adiuncta sunt Principia. PARACELSVS cum dicit, Corpora omnia constare ex Sale, Sulphure &Mercurio, non repugnat Aristoteli, qui rerum Principia statuit, Materiam, Formam &Priuationem: nec Platoni dicenti Deu, Exemplar &Materiam esse Principia omnium. Singuli quippe diuersas Creaturarum oeconomias scrutantur. Nobis, Generationum &Transplantationum causas &processus declarare propositum est.