Latin
IVNGENTIA; IN QVIBVS MOTVVM LEGES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 60
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque Elementorum &seminum proprietates demonstrauimus: deprehendimusque etiamnum aliquid desiderari, antea quàm ex iuis abvssis, in hac mundana scena, Generationum &riaatationum lithurgias absolucre possent. Naturam igitur talem adiungere oportuit, quae diuisspii proprietate, temporum, locorum omniumque dimensionum necessarias explicationes admitteret: &quae uitalibus seminum potentijs terminum constitueret, adęoque uniuersae Naturae fores clauderet. Haec est, corporum natura. Quamuis autem sensuum inconsideratis arbitrijs, explicationem habere uideantur obscuritate expeditam: nihilominus, ubi originem, differentias &conditiones inquirimus, plurima occurrunt, quae multorum Philosophorum ingenia fatigarunt. Audax &impro uida mortalitas, inuisibilium cognitionem, sensuum ministerio sibi pollicetur, cùm uisibilia &corporea eorum legibus comprehendi non possint. Exteriia quaedam corporum uestigia comprehensa sunt: ut proportiones; grauitates, colores, calores, frigora, odores, sapores, magnitudines, figurae, numeri: quae tamen corporibus aduentitia sunt. Horum facultate; Methodorum adumbratione fertili, impia temeritate, inuisibilia; etiam coelestia, interpretari conamur: neque Gigantum infelix audacia absterret. Quòd si originem tam corporum, quàm qualitatum corporibus inhaerentium primò inuestigaremus, rerum difficultate &maiestate admoniti, nequaquam tam breuibus mensuris tantam amplitudinem metiri nos posse confideremus.