Latin
6
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 6
Unproofread scanNot analysed yet
lubent enim concocta medicari non cruda, neque in principijs: interdum pharmacandum, scilicet in valde acutis, etiam eodem ipso die, si materia ad excretionem prouocarit: tardare enim in talibus perniciosum. Concoctiones crisis &salutis esse indices, cruditates uerò ubique suspectas. Quae purgare oportet, quò maximè uergunt, eò ducenda, locis &uijs utiliter eò ferentibus. Haec &similia, opinionem tot seculorum memoria conseruatam, custodiunt ac tuentur, repudiatis haeresibus tam recentibus quàm antiquis. Aristotelica quoque Principia &Philosophia, Galenicis domestica sunt ac consanguinea, ab uno eodemque fonte deducta: Iliadi Anatomiam Geometricis partitionibus adaptare conantur. Vehementer quidem urgent &persuadent huiusmodi rationum momenta: sed rursus in magnis morbis &difficillimis, desperata esse omnia remedia, tam Arabum quàm Graecorum, adeoque morborum ludibria: uanas esse Indicationes, &Analogismos, uetularum &empiricorum absurdis remedijs frequenter cedere. Spurios quoque &adulterinos Theophrasteos, qui fucatis nominibus Theophrasti remedia se usurpare iactant, in multis magnis morbis Galenicos superasse constat: quamuis incertam &periculosam eorum medendi rationem non approbem. Ex hac Sectarum diuersitate, opinionum rationumque confusione, ac remediorum medendique uia lubrica &incomprehensa, si quis eluctari potuit, plenum humanitatis fuerit, alijs opem tulisse, quibus in tam procelloso mari, naufragij periculum imminet.