Latin
7
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 7
Unproofread scanNot analysed yet
Nec eorum iudicijs standum, qui uni Sectae addicti, aliorum inuenta in uniuersum reijciunt. Frugibus inuentis glandes deuorare uelle turpe est: turpius, iudicij libertatem seruitute amisisse. Nos, spreta mancipiorum turba, liberis &incontaminatis ingenijs, Medicinae Philosophicae Ideam proponemus, &Principia dabimus, ex quibus de Sectarum omnium ueritate &uigore, iustam censuram facere quis possit, meliora ac puriora eligere, spretis opinionum errorumque labyrinthis, utcunque nominum A [GR]κριβολογία[/GR], methodica artis adumbratione, fraude fidem facere conentur. Initiò ipsius Medicinae naturam, conditiones &proprietates declarabimus, longè alia ratione, quàm hactenus in scholis usitatum fuit. Neque enim longa &taediosa disputatione Lectorem fatigabimus, famosis illis quaestionibus: Sitne Medicina, scientia vel ars: partimne theorica, partim practica: neque salubrium, insalub. &neutrorum, ut nunc, tunc, olim, accuratas quidem, sed vacuas distinctiones adducemus. Longe aliam uiam ingrediemur: nominibus relictis, quid sit Medicina, &quae fundamenta habeat in Natura, scrutari consilium est. Hisce declaratis, officium Medici, &quae in Medico requirantur, adiungemus.