Latin
IVNGENTIA; IN QVIBVS MOTVVM LEGES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 62
Unproofread scanNot analysed yet
Haec quo propius unitatem &fontem Naturae attingunt, eò magis uniuntur: adeò ut in quibusdam idem sit uita, essentia, actus &existentia, nulla differentia, quam uel ratio animaduertere, uel sensus deprehendere possit, inter se discrepantia. Progredientia uerò, &ab unitate in multitudinem delapsa, separantur, &differentias demonstrant rationi manifestas: etiam sensui, in ultimis rerum ordinibus. Itaque Elementa &Semina, de quibus nunc egimus, in suis fontibus quondam unita fuere, nec officiorum uarietate &multitudine (quibus una existentia, actu, uita, essentia, satisfacere non poterant) distrahebantur. Posteaquam uero aeternae legis immutabili decreto saeculi mundani oeconomiam administrare iussa sunt, officijs, existentijs, uitis, essentijs, separata sunt. Nec somniare debemus ex confusione, Chaos, haec tam ordinata prodijsse: sed ex aeternis diuinae sapientiae thesauris. In hac prima Creaturarum constitutione, semina à suo fonte progressa, in alio fundari necesse fuit, Neque hîc quiescere oportuit: sed fructuum constanti multiplicatione, Generationu &Transplantationum uicissitudines moderari, adeoque mudanae Reuolutionis comprehensas periodos absoluere. Si seminum imagines peregrinari oportuit: Elementorum quoque consentaneam imaginibus Naturam comitari aequum fuit.