Latin
IVNGENTIA; IN QVIBVS MOTVVM LEGES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 61
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim, qualitatum, magnitudinum, figurarum, numerorum exordia, in seminibus contineri diximus: qua ratione in generationibus producantur, demonstrari potest: quamuis arduu sit insuetas tentare uias. Corporum uerò principia et progressus si quis inquirit, protinus defarigabitur, à locorum desertis solicitu dinibus confestim abhorrente animo. Veretur enim, ne specierum consuetis diuersorijs relictis, uacuitatum &infinitatis abysso submergatur. Species uerò uniuersę, Rationes sunt &seminum soboles. Ita ad alteram naturam uiae omnes interceptae uidentur. Hinc famosae illae dubitationes de Materia prima: cuius conditiones multis nominibus à Platone describuntur: appellat enim Speculum, receptaculum, nutricem, matrem, locum: &tamen fatetur notionem eius esse [GR]ἀπτον μετὰ ἀναισθησίας καὶ νεθωλο γισμόληπτον[/GR]. Aristot. Priuationem adiunxit tanquam stimulum Naturae, insatiabili appetitu, generationum perpetuas uicissitudines promoturum. De his alibi tempestiuius agetur: nunc instituti memores, corporum origines, differentias &proprietates, quatenus Generationum ac Transplantationum doctrina requirit, aperiemus. Dicemus igitur essentiam, existentiam, uitam &actum Entium uniuersorum Elementa esse.