Latin
IVNGENTIA; IN QVIBVS MOTVVM LEGES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 74
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim manifestam occultarum proprietatum explicationem continent, actionum fontes, agendi modos, temporum praedestinationes aperiunt, consensum &confluentiam totius Naturae demonstrant. Hisce diuitijs ornatos, &multa experientia confirmatos, Philosophos constituunt legitimos Naturae interpretes &ministros. Quocirca quibus ueritas curae est, hanc uiam ingredi debent. Scabie occupentur, qui relicti, tam felicis itineris comites esse nolunt. Elementa quidem communia illa, permixta, concreta mineralisata (si libet) &nos intelligimus, ac facilius, clarius, maiori utilitate explicare possumus. Originem enim &Naturam eorum didicimus, &antea aliquoties exposuimus: differentias, conditiones in artificiosis rerum separationibus uidimus: conspirationem cum tribus corporum Principijs, Sulphure. Sale, Mercurio deprehendimus: nihilominus facultatum causas, actionum Principia, nulla industria ex corum familia deriuare potuimus, utcunque complexionum subtilitate &Materiae adminiculo quod in illis desiderabatur, resarcire conati sumus. Nulla igitur alia uia relicta est, qua excusari possimus ab hac corporum Anatomia uel analysi. Sed qua methodo, quibus legibus, Anatomia haec aggredienda est? Principiò corpora omnia inferioris globi, in tres ordines distribuenda, in Animalia, Vegetabilia, Mineralia. Indiuidus deinceps horum ordinum diligenter examinanda, &Indiuiduorum partes, siue arte, siue natura comparatae sint ad humanos usus. Ita inueniemus in singulis ordinibus illustres trium Primarum differentias. Est enim in rerum familia, Sal animale, Sulphur animale, Mercurius animalis: est Sal uegetabile, Sulphur uegetabile, Mercurius uegetabilis: est Sal minerale, Sulphur minerale, Mercurius mineralis. Ita ex animalium partibus uel excrementis, sal illud potentissimum eduximus, quod Nitri uel Vrinae dicitur: sal Armoniacum quoque.