Latin
IVNGENTIA; IN QVIBVS MOTVVM LEGES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 75
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus Sulphuris proprietates, conditiones, differentias plurimas, in pinguedinibus, medullis, adipe, seuo, &oleosis animalium partibus deprehendimus. Liquores non ita palàm à Natura propositi sunt. Salis Alkali originem ex Vegetabilibus deriuatam didicimus: &plurima herbarum salia, leui artis ministerio, proprietatibus diuersa confecimus. Resinae, olea, gummata, &pinguia omnia quae ex Vegetabilibus producuntur, quot, quantas differentias Sulphuris nobis ostenderunt? Sunt &herbae quae sine omni separatione, salis naturam &conditiones uehementer aemulantur, ut chelidonia, aron, flammula, persicaria, urtica, &c.